monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 70, 4
Neque enim sol obscurari, luna suo lumine privari, stellae poterunt cadere de coelo, si coelum ipsum, locus videlicet eorum, igne voratum transibit. Nunc autem coelum quidem aereum igne marcescet, sidereum manebit illaesum. Porro sidera obscurabuntur non suo lumine vacuata, sed maioris vi luminis ad adventum superni iudicis, ne videantur obtecta, quod in hac vita lunam stellasque omnes a potiore lumine solis interdiu pati cunctis in promptu est.